monumenta.ch > Plinius > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 111
{LI} ut est ratio subtilitatis inmensae a Platone descendes, corpusculis rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus ad aliorum naturam accednetibus, ideo non eadem omnibus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam et in siti. ergo et haec animi asperitas, seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat euntem redeuntemque. experimenta in se cuique: nullius non ira luctusque, tristitia et omnis animi impetus cibo mollitur, ideoque observanda sunt quae non solum corporum medicinam, sed et morum habent.